- 148 -

Bez roku (16. sierpniaPo listopadzie roku 1335, bowiem w tymże roku Jan utracił tytuł króla Polski) Brno.

Jan I. Luksemburski, król Czech, zezwolił biegłym w prawie, burmistrzowi, rajcom oraz sądowi miasta Wrocław na aresztowanie i osądzanie wszystkich złoczyńców, rabusiów i innych przestępców etc.

— Johannes, dei gracia Bohemie rex ac Lucilburgensis comes, prudentibus uiris, magistro ciuium, consulibus . . et iuratis ciuitatis Wratislauie, fidelibus suis dilectis, graciam suam et omne bonum! Swadet hoc nobis magnificencie regalis sublimitas, ut subiectis nobis populis pacis tranquillitatem et iusticiam congruam, quibus malignorom occurratur insultibus et nocendi precludatur aditus, procuremus. Eapropter comodis et bono ciuitatis nostre Wratislauiensis atque vestris intendere cum efficacia disponentes volumus, concedimus, admittimus et nichilominus de benignitate regia indulgemus, vt omnes et singulos spoliatores, predones ac invasores personarum aut rerum vestrarum violentos infames, eciam aut proscriptos uestris tabulis annotatos captiuare, occupare seu arrestare ac iudicare in uita uel in morte secundum iustidam ualeatis. Si quos autem ex dictis spoliatoribus aut inuasoribus vestris propter dominorum suorum potentatum uel edciam perhorescenciam inuadere non posaitis, quot consciencie vestre relinquimus, extonc ipsos et eorum quemlibet quandocunque aut ubicunque locis (!) et oportunitas se congrue nobis obtulerint, apprehendentes et ipsis quot swaserit iusticia faciatis.

Datum Brůnne in crastino assumpcionis beate virginis Marie gloriose.